Freedom Circle logo
Freedom Founts

Source Materials About Freedom

Charter signed in 1215 by King John of England guaranteeing certain basic rights
Johannes dei Gratia Rex Anglie, Dominus Hybernie, Dux Normannie, Aquitannie et Comes Andegavie. Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Forestariis, Vicecomitibus, Prepositis, Ministris et omnibus Ballivis et Fidelibus suis Salutem. Sciatis nos intuitu dei et pro salute anime nostre et omnium antecessorum et heredum nostrorum ad honorem dei et exaltationem Sancte Ecclesie et emendationem Regni nostri per consilium venerabilium patrum nostrorum Stephani Cantuarensis Archiepiscopi, Totius Anglie Primatis et Sancte Romane Ecclesie cardinalis, Henrici Dublinensis Archiepiscopi, Willelmi Londoniensis, Petri Wintoniensis, Joscelini Bathoniensis et Glastoniensis, Hugonis Lincolniensis, Walteri Wygorniensis, Willelmi Coventriensis, et Benedicti Roffensis Episcoporum, Magistri Pandulfi domini pape Subdiaconi et familiaris, fratris Aymerici Magistri milicie templi in Anglia, et Nobilium virorum Willelmi Mariscalli Comitis Penbrocie, Willelmi Comitis Sarresburie, Willelmi Comitis Warennie, Willelmi Comitis Arundellie, Alani de Galeweya Constabularii Scocie, Warini filii Geroldi, Petri filii Hereberti, Huberti de Burgo Senescalli Pictavie, Hugonis de Nevilla, Mathei filii Hereberti, Thome Basset, Alani Basset, Philippi de Albiniaco, Roberti de Roppeleia, Johannis Mariscalli, Johannis filii Hugonis et aliorum fidelium nostrorum. 1 In primis concessisse Deo et hac presenti carta nostra confirmasse pro nobis et heredibus nostris in perpetuum quod Anglicana ecclesia, libera sit et habeat jura sua integra et libertates suas illesas et ita volumus observari, quod apparet ex eo quod libertatem electionum que, maxima et magis necessaria reputatur ecclesie Anglicane mera et spontanea voluntate ante discordiam inter nos et Barones nostros motam concessimus et carta nostra confirmavimus et eam obtinuimus a Domino papa Innocencio tercio confirmari quam et nos observabimus et ab heredibus nostris in perpetuum bona fide volumus observari. Concessimus eciam omnibus liberis hominibus Regni nostri pro nobis et heredibus nostris in perpetuum omnes libertates subscriptas, habendas et tenendas eis et heredibus suis de nobis et heredibus nostris. 2 Si quis Comitum vel Baronum nostrorum sive aliorum tenencium de nobis in capite per servicium militare, mortuus fuerit et cum decesserit heres suus plene etatis fuerit et relevium debeat, habeat hereditatem suam per antiquum relevium. Scilicet heres vel heredes Comitis de Baronia Comitis integra per Centum libras. Heres vel heredes Baronis de Baronia integra per Centum libras. Heres vel heredes militis de feodo militis integro, per Centum solidos ad plus et qui minus debuerit minus det secundum antiquam consuetudinem feodorum. 3 Si autem heres alicujus talium fuerit infra etatem et fuerit in custodia, cum ad etatem pervenerit, habeat hereditatem suam sine relevio et sine fine. 4 Custos terre hujusmodi heredis qui infra etatem fuerit non capiat de terra heredis nisi racionabiles exitus et racionabiles consuetudines et racionabilia servicia, et hoc sine destructione et vasto hominum vel rerum. Et si nos commiserimus custodiam alicujus talis terre vicecomiti vel alicui alii qui de exitibus illius nobis respondere debeat, et ille destructionem de custodia fecerit vel vastum, nos ab illo capiemus emendam, et terra committatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo qui de exitibus respondeant nobis vel ei cui eos assignaverimus. Et si dederimus vel vendiderimus alicui custodiam alicujus talis terre et ille destructionem inde fecerit vel vastum, amittat ipsam custodiam et tradatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo qui similiter nobis respondeant sicut predictum est. 5 Custos autem quamdiu custodiam terre habuerit, sustentet domos, Parcos, Vivaria, Stagna, Molendina et cetera ad terram illam pertinencia de exitibus terre ejusdem et reddat heredi cum ad plenam etatem pervenerit terram suam totam instauratam de Carrucis et Waynnagiis secundum quod tempus Waynnagii exiget et exitus terre racionabiliter poterunt sustinere. 6 Heredes maritentur absque disparagacione. Ita tamen quod antequam contrahatur matrimonium ostendatur propinquis de consanguinitate ipsius heredis. 7 Vidua post mortem mariti sui statim et sine difficultate habeat maritagium et hereditatem suam nec aliquid det pro dote sua vel pro maritagio suo vel hereditate sua quam hereditatem maritus suus et ipsa tenuerint die obitus ipsius Mariti. Et maneat in domo Mariti sui per Quadraginta dies post mortem ipsius infra quos assignetur ei dos sua. 8 Nulla vidua distringatur ad se maritandum dum voluerit vivere sine marito. Ita tamen quod securitatem faciat quod se non maritabit sine assensu nostro si de nobis tenuerit vel sine assensu domini sui de quo tenuerit si de alio tenuerit. 9 Nec nos nec ballivi nostri seisiemus terram aliquam nec redditum pro debito aliquo quamdiu catalla debitoris sufficiunt ad debitum reddendum nec plegii ipsius debitoris distringantur quamdiu ipse capitalis debitor sufficit ad solucionem debiti. Et si capitalis debitor defecerit in solucione debiti non habens unde solvat, plegii respondeant de debito et si voluerint habeant terras et redditus debitoris donec sit eis satisfactum de debito quod ante pro eo solverint nisi capitalis debitor monstraverit se esse quietum inde versus eosdem plegios. 10 Si quis mutuo ceperit aliquid a iudeis plus vel minus et moriatur antequam debitum illud solvatur, debitum non usuret quamdiu heres fuerit infra etatem de quocumque teneat et si debitum illud inciderit in manus nostras nos non capiemus nisi catallum contentum in carta. 11 Et si quis moriatur et debitum debeat iudeis, uxor ejus habeat dotem suam et nichil reddat de debito illo et si liberi ipsius defuncti qui fuerint infra etatem remanserint provideantur eis necessaria secundum tenementum quod fuerit defuncti, et de residuo solvatur debitum salvo servicio dominorum. Simili modo fiat de debitis que debentur aliis quam iudeis. 12 Nullum scutagium vel auxilium ponatur in Regno nostro nisi per commune consilium Regni nostri nisi ad corpus nostrum redimendum et primogenitum filium nostrum militem faciendum, et ad filiam nostram primogenitam semel maritandam et ad hec non fiat nisi racionabile auxilium. Simili modo fiat de auxiliis de Civitate Londonie. 13 Et civitas Londonie habeat omnes antiquas libertates et liberas consuetudines suas tam per terras quam per aquas. Preterea volumus et concedimus quod omnes alie Civitates et Burgi et Ville et Portus habeant omnes libertates et liberas consuetudines suas. 14 Et ad habendum commune consilium Regni de auxilio assidendo aliter quam in tribus casibus predictis vel de scutagio assidendo summoneri faciemus Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, Comites et majores Barones sigillatim per litteras nostras et preterea faciemus summoneri in generali per Vicecomites et Ballivos nostros omnes illos qui de nobis tenent in capite ad certum diem scilicet ad terminum Quadraginta dierum ad minus et ad certum locum et in omnibus litteris illius summonicionis causam summonicionis exprimemus et sic facta summonicione negocium ad diem assignatum procedat secundum consilium illorum qui presentes fuerint quamvis non omnes summoniti venerint. 15 Nos non concedemus de cetero alicui quod capiat auxilium de liberis hominibus suis nisi ad corpus suum redimendum et ad faciendum primogenitum filium suum militem, et ad primogenitam filiam suam semel maritandam, et ad hec non fiat nisi racionabile auxilium. 16 Nullus distringatur ad faciendum majus servicium de feodo militis nec de alio libero tenemento quam inde debetur. 17 Communia placita non sequantur curiam nostram set teneantur in aliquo loco certo. 18 Recogniciones de nova disseisina de morte antecessoris et de ultima presentacione non capiantur nisi in suis Comitatibus et hoc modo. Nos vel si extra Regnum fuerimus capitalis justiciarius noster mittemus duos justiciarios per unumquemque Comitatum per quatuor Vices in anno qui cum quatuor militibus cujuslibet Comitatus electis per Comitatum capiant in Comitatu et in die et loco Comitatus assisas predictas. 19 et si in die Comitatus assise predicte capi non possint, tot milites et libere tenentes remaneant de illis qui interfuerint Comitatui die illo per quos possint judicia sufficienter fieri secundum quod negocium fuerit majus vel minus. 20 Liber homo non amercietur pro parvo delicto nisi secundum modum delicti, et pro magno delicto amercietur secundum magnitudinem delicti salvo contenemento suo, et Mercator eodem modo salva mercandisa sua, et Villanus eodem modo amercietur salvo Waynagio suo si inciderint in misericordiam nostram, et nulla predictarum misericordiarum ponatur nisi per sacramentum proborum hominum de Visneto. 21 Comites et Barones non amercientur nisi per pares suos et non nisi secundum modum delicti. 22 Nullus clericus amercietur de laico tenemento suo nisi secundum modum aliorum predictorum et non secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici. 23 Nec Villa nec homo distringatur facere pontes ad Riparias nisi qui ab antiquo et de jure facere debent. 24 Nullus Vicecomes, Constabularius, Coronatores vel alii Ballivi nostri teneant placita Corone nostre. 25 Omnes Comitatus, Hundredi, Wapentakii et Trethingi, sint ad antiquas firmas absque ullo incremento exceptis dominicis Maneriis nostris. 26 Si aliquis tenens de nobis laicum feodum moriatur et Vicecomes vel Ballivus noster ostendat litteras nostras patentes de summonicione nostra de debito quod defunctus nobis debuit liceat Vicecomiti vel Ballivo nostro attachiare et inbreviare catalla defuncti inventa in laico feodo ad valenciam illius debiti per visum legalium hominum. Ita tamen quod nichil inde amoveatur donec persolvatur nobis debitum quod clarum fuerit et residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti. Et si nichil nobis debeatur ab ipso, omnia catalla cedant defuncto salvis uxori ipsius et pueris racionabilibus partibus suis. 27 Si aliquis liber homo intestatus decesserit catalla sua per manus propinquorum parentum et amicorum suorum per visum ecclesie distribuantur salvis unicuique debitis que defunctus ei debebat. 28 Nullus Constabularius vel alius Ballivus noster capiat Blada vel alia catalla alicujus nisi statim inde reddat denarios aut respectum inde habere possit de voluntate venditoris. 29 Nullus Constabularius distringat aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri si facere voluerit custodiam illam in propria persona sua vel per alium probum hominem si ipse eam facere non possit propter racionabilem causam et si nos duxerimus vel miserimus eum in exercitum, erit quietus de custodia secundum quantitatem temporis quo per nos fuerit in exercitu. 30 Nullus Vicecomes vel Ballivus noster vel aliquis alius capiat equos vel carectas alicujus liberi hominis pro cariagio faciendo nisi de voluntate ipsius liberi hominis. 31 Nec nos nec Ballivi nostri capiemus alienum Boscum ad castra vel alia agenda nostra nisi per voluntatem ipsius cujus Boscus ille fuerit. 32 Nos non tenebimus terras illorum qui convicti fuerint de felonia nisi per unum annum et unum diem, et tunc reddantur terre Dominis feodorum. 33 Omnis kydelli de cetero deponantur penitus de Tamisia et de MedeWaye et per totam Angliam nisi per costeram maris. 34 Breve quod vocatur Precipe de cetero non fiat alicui de aliquo tenemento unde liber homo amittere possit Curiam suam. 35 Una mensura Vini sit per totum Regnum nostrum et una mensura Cervisie et una mensura Bladi scilicet quarterium Londonie, et una latitudo pannorum tinctorum et Russetorum et Halbergectorum, scilicet due ulne infra listas. De ponderibus autem sit ut de mensuris. 36 Nichil detur vel capiatur de cetero pro brevi Inquisicionis de Vita vel membris set gratis concedatur et non negetur. 37 Si aliquis teneat de nobis per feodifirmam vel per Sokagium vel per Burgagium et de alio terram teneat per servicium militare, nos non habebimus custodiam heredis nec terre sue que est de feodo alterius occasione illius feodifirme vel Sokagii vel Burgagii, nec habebimus custodiam illius feodifirme vel Sokagii vel Burgagii nisi ipsa feodifirma, debeat servicium militare. Nos non habebimus custodiam heredis vel terre alicujus quam tenet de alio per servicium militare occasione alicujus parve serjanterie quam tenet de nobis per servicium reddendi nobis cultellos vel sagittas vel hujusmodi. 38 Nullus ballivus ponat de cetero aliquem ad legem simplici loquela sua sine testibus fidelibus ad hoc inductis. 39 Nullus liber homo capiatur vel imprisonetur aut disseisiatur aut utlagetur aut exuletur aut aliquo modo destruatur nec super eum ibimus nec super eum mittemus nisi per legale judicium parium suorum vel per legem terre. 40 Nulli vendemus, nulli negabimus aut differemus rectum aut justiciam. 41 Omnes mercatores habeant salvum et securum exire de Anglia et venire in Angliam et morari et ire per Angliam tam per terram quam per aquam ad emendum et vendendum sine omnibus malis toltis per antiquas et rectas consuetudines preterquam in tempore Guerra, et si sint de terra contra nos Guerra, et si tales inveniantur in terra nostra in principio Guerra attachientur sine dampno corporum et rerum donec sciatur a nobis vel capitali Justiciario nostro quomodo mercatores terre nostre tractentur qui tunc invenientur in terra contra nos Guerra. Et si nostri salvi sint ibi alii salvi sint in terra nostra. 42 Liceat unicuique de cetero exire de Regno nostro et redire salvo et secure per terram et per aquam salva fide nostra nisi tempore Guerra per aliquod Breve tempus propter communem utilitatem Regni exceptis imprisonatis et Utlagatis secundum legem Regni et gente de terra contra nos Guerra, et mercatoribus de quibus fiat sicut predictum est. 43 Si quis tenuerit de aliqua Eskaeta sicut de Honore Wallingeford, Notingeham, Bolonie, Lancastrie vel de aliis Eskaetis que sunt in manu nostra et sunt Baronie et obierit heres ejus non det aliud relevium nec faciat nobis aliud servicium quam faceret Baroni si Baronia illa esset in manu Baronis. Et nos eodem modo eam tenebimus quo Baro eam tenuit. 44 Homines qui manent extra Forestam non veniant de cetero coram Justiciariis nostris de Foresta per communes summoniciones nisi sint in placito vel plegii alicujus vel aliquorum qui attachiati sint pro Foresta. 45 Nos non faciemus Justiciarios, Constabularios, Vicecomites vel Ballivos nisi de talibus qui sciant legem Regni et eam bene velint observare. 46 Omnes Barones qui fundaverunt Abbatias unde habent cartas Regum Anglie vel antiquam tenuram habeant earum custodiam cum vacaverint sicut habere debent. 47 Omnes Foreste que afforestate sunt tempore nostro statim deafforestentur. Et ita fiat de Ripariis que per nos tempore nostro posite sunt in defenso. 48 Omnes male consuetudines de Forestis et Warennis et de Forestariis et Warennariis, Vicecomitibus et eorum Ministris, Ripariis et earum custodibus statim inquirantur in quolibet Comitatu per duodecim Milites juratos de eodem Comitatu qui debent eligi per probos homines ejusdem Comitatus et infra Quadraginta dies post inquisicionem factam, penitus, ita quod numquam revocentur, deleantur per eosdem ita quod nos hoc sciamus prius vel Justiciarius noster si in Anglia non fuerimus. 49 Omnes obsides et cartas statim reddemus que liberate fuerunt nobis ab Anglicis in securitatem pacis vel fidelis Servicii. 50 Nos amovebimus penitus de Balliis parentes Gerardi de Athyes quod de cetero nullam habeant Balliam in Anglia, Engelardum de Cygony, Petrum, et Gionem et Andream de Cancellis, Gionem de Cygony, Galfridum de Martinny et fratres ejus, Philippum Marci et fratres ejus et Galfridum Nepotem ejus et totam sequelam eorumdem. 51 Et statim post pacis reformacionem amovebimus de Regno omnes alienigenas milites Balistarios, Servientes stipendiarios qui venerint cum equis et armis ad nocumentum Regni. 52 Si quis fuerit disseisitus vel elongatus per nos sine legali judicio parium suorum de terris castellis libertatibus vel jure suo statim ea ei restituemus, et si contencio super hoc orta fuerit, tunc inde fiat per judicium Viginti quinque Baronum de quibus fit mencio inferius in securitate pacis. De omnibus autem illis de quibus aliquis disseisitus fuerit vel elongatus sine legali judicio parium suorum per Henricum Regem patrem nostrum vel per Ricardum Regem fratrem nostrum que in manu nostra habemus vel que alii tenent que nos oporteat Warantizare respectum habebimus usque ad communem terminum cruce signatorum, exceptis illis de quibus placitum motum fuit vel inquisicio facta per preceptum nostrum ante suscepcionem Crucis nostre. Cum autem redierimus de peregrinacione nostra vel si forte remanserimus a peregrinacione nostra statim inde plenam justiciam exhibebimus. 53 Eundem autem respectum habebimus et eodem modo de justicia exhibenda de forestis deafforestandis vel remansuris forestis quas Henricus pater noster vel Ricardus frater noster afforestaverunt, et de custodiis terrarum que sunt de alieno feodo cujusmodi custodias hucusque habuimus occasione feodi quod aliquis de nobis tenuit per Servicium militare et de Abbaciis que fundate fuerint in feodo alterius quam nostro in quibus Dominus feodi dixerit se jus habere et cum redierimus vel si remanserimus a peregrinacione nostra super hiis conquerentibus plenam justiciam statim exhibebimus. 54 Nullus capiatur nec imprisonetur propter appellum femine de morte alterius quam viri sui. 55 Omnes fines qui injuste et contra Legem terre facti sunt nobiscum et omnia amerciamenta facta injuste et contra Legem terre omnino condonentur vel fiat inde per judicium Viginti quinque Baronum de quibus fit mencio inferius in securitate pacis vel per judicium majoris partis eorumdem una cum predicto Stephano Cantuariensi Archiepiscopo si interesse poterit et aliis quos secum ad hoc vocare voluerit, et si interesse non poterit nichilominus procedat negocium sine eo ita quod si aliquis vel aliqui de predictis Viginti quinque Baronibus fuerint in simili querela amoveantur quantum ad hoc judicium et alii loco eorum per residuos de eisdem Viginti quinque tantum ad hoc faciendum electi et jurati substituantur. 56 Si nos disseisivimus vel elongavimus Walenses de terris vel libertatibus vel rebus aliis sine legali judicio parium suorum in Anglia vel in Wallia eis statim reddantur et si contencio super hoc orta fuerit tunc inde fiat in Marchia per judicium parium suorum de tenementis Anglie secundum legem Anglie, de tenementis Wallie secundum legem Wallie de tenementis Marchie secundum legem Marchie. Idem facient Walenses nobis et nostris. 57 De omnibus autem illis de quibus aliquis Walensium disseisitus fuerit vel elongatus sine legali judicio parium suorum per Henricum Regem patrem nostrum vel Ricardum Regem fratrem nostrum que nos in manu nostra habemus vel que alii tenent que nos oporteat Warantizare respectum habebimus usque ad communem terminum cruce signatorum, illis exceptis de quibus placitum motum fuit vel inquisicio facta per preceptum nostrum ante suscepcionem crucis nostre. Cum autem redierimus vel si forte remanserimus, a peregrinacione nostra statim eis inde plenam justiciam exhibebimus secundum leges Walensium et partes predictas. 58 Nos reddemus filium Lewelini statim et omnes obsides de Wallia et cartas que nobis liberate fuerunt in securitatem pacis. 59 Nos faciemus Alexandro Regi Scottorum de sororibus suis et obsidibus reddendis et libertatibus suis et jure suo secundum formam in qua faciemus aliis Baronibus nostris Anglie nisi aliter esse debeat per cartas quas habemus de Willelmo patre ipsius quondam Rege Scottorum et hoc erit per judicium parium suorum in curia nostra. 60 Omnes autem istas consuetudines predictas et libertates quas nos concessimus in Regno nostro tenendas quantum ad nos pertinet erga nostros omnes de Regno nostro tam clerici quam laici observent quantum ad se pertinet erga suos. 61 Cum autem pro deo et ad emendacionem Regni nostri et ad melius sopiendam discordiam inter nos et Barones nostros ortam hec omnia predicta concesserimus volentes ea integra et firma stabilitate in perpetuum gaudere facimus et concedimus eis securitatem subscriptam videlicet quod Barones eligant Viginti quinque Barones de Regno quos voluerint qui debeant pro totis viribus suis observare tenere et facere observari pacem et libertates quas eis concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus. Ita scilicet quod si nos vel Justiciarius noster vel Ballivi nostri vel aliquis de ministris nostris in aliquo erga aliquem deliquerimus vel aliquem articulorum pacis aut securitatis transgressi fuerimus et delictum ostensum fuerit quatuor Baronibus de predictis Viginti quinque Baronibus illi quatuor Barones accedant ad nos vel ad Justiciarium nostrum si fuerimus extra Regnum proponentes nobis excessum petent ut excessum illum sine dilacione faciamus emendari. Et si nos excessum non emendaverimus vel si fuerimus extra Regnum Justiciarius noster non emendaverit infra tempus Quadraginta dierum computandum a tempore quo monstratum fuerit nobis vel Justiciario nostro si extra Regnum fuerimus predicti Quatuor Barones referant causam illam ad residuos de Viginti quinque Baronibus et illi Viginti quinque Barones cum communia tocius terre distringent et gravabunt nos modis omnibus quibus poterunt scilicet per capcionem castrorum terrarum possessionum et aliis modis quibus poterunt donec fuerit emendatum secundum arbitrium eorum salva persona nostra, et Regine nostre et liberorum nostrorum. Et cum fuerit emendatum intendent nobis sicut prius fecerunt. Et quicumque voluerit de terra juret quod ad predicta omnia exequenda parebit mandatis predictorum Viginti quinque Baronum, et quod gravabit nos pro posse suo cum ipsis et nos publice et libere damus licenciam jurandi cuilibet qui jurare voluerit et nulli umquam jurare prohibebimus. Omnes autem illos de terra qui per se et sponte sua noluerint jurare Viginti quinque Baronibus de distringendo et gravando nos cum eis faciemus jurare eosdem de mandato nostro sicut predictum est. Et si aliquis de Viginti quinque Baronibus decesserit vel a terra recesserit vel aliquo alio modo impeditus fuerit quominus ista predicta possent exequi qui residui fuerint de predictis Viginti quinque Baronibus eligant alium loco ipsius pro arbitrio suo qui simili modo erit juratus quo et ceteri. In omnibus autem que istis Viginti quinque Baronibus committuntur exequenda, si forte ipsi Viginti quinque presentes fuerint et inter se super re aliqua discordaverint vel aliqui ex eis summoniti nolint vel nequeant interesse ratum habeatur et firmum quod major pars eorum qui presentes fuerint providerit vel preceperit ac si omnes Viginti quinque in hoc consensissent, et predicti Viginti quinque jurent quod omnia antedicta fideliter observabunt et pro toto posse suo facient observari. Et nos nichil impetrabimus ab aliquo per nos nec per alium per quod aliqua istarum concessionum et libertatum revocetur vel minuatur. Et si aliquid tale impetratum fuerit irritum sit et inane et numquam eo utemur per nos nec per alium. 62 Et omnes malas voluntates indignaciones et rancores ortos inter nos et homines nostros clericos et laicos a tempore discordie plene omnibus remisimus et condonavimus. Preterea omnes transgressiones factas occasione ejusdem discordie a Pascha anno Regni nostri Sextodecimo usque ad pacem reformatam plene remisimus omnibus clericis et laicis et quantum ad nos pertinet plene condonavimus. Et insuper fecimus eis fieri litteras testimoniales patentes Domini Stephani Cantuarensis Archiepiscopi Domini Henrici Dublinensis Archiepiscopi et Episcoporum predictorum et Magistri Pandulfi super securitate ista et concessionibus prefatis. 63 Quare volumus et firmiter precipimus quod Anglicana Ecclesia libera sit et quod homines in Regno nostro habeant et teneant omnes prefatas libertates jura et concessiones, bene et in pace libere et quiete plene et integre sibi et heredibus suis de nobis et heredibus nostris in omnibus rebus et locis in perpetuum sicut predictum est. Juratum est autem tam ex parte nostra quam ex parte Baronum quod hec omnia supradicta bona fide et sine malo ingenio observabuntur. Testibus Supradictis et Multis aliis. Data per manum nostram in prato quod vocatur Roninmede inter Windlesorum et Stanes, Quinto decimo die Junii Anno regni nostri Decimo Septimo.

This transcription aims to follow as closely as possible the Cotton MS Augustus ii.106 manuscript, particularly with respect to word capitalization and punctuation. However, since the original document uses medieval Latin abbreviations, we have expanded those based on the three other sources listed below. The chapter numbers in the margin do not appear in the original, but are based on Blackstone's work. The text additions which appear at the bottom of the manuscript have been incorporated within the corresponding chapters.

Bibliography

"Magna Carta, 1215", Cotton MS Augustus ii.106, British Library.

John Pine, "Engraving of the burnt Magna Carta", 1733. British Museum.

William Blackstone, Law Tracts, Vol. II, Oxford: The Clarendon Press, 1762.

William Sharp McKechnie, Magna Carta: A Commentary on the Great Charter of King John, Second edition, Glasgow: James Maclehose and Sons, 1914.